

Epistola ad Ephesios*
Caput 3: Versus 11
Secundum praefinitionem.Quae enim sapientia in sui natura simplex est, secundum ea quae aguntur in saeculo, quae Deus praefinivit, id est praeordinavit, est multiformis, cum variatur multiformiter. Et ne videantur sibi contradicere in praedictis sententiis sacrae paginae doctores, ita potest determinari quod dictum est: ut illis, qui majoris dignitatis sunt, et per quorum ministerium illa nuntiata sunt, cognita fuerint ex parte, ut puta familiaribus et nuntiis illis; iis autem qui minoris dignitatis sunt, incognita essent.